FABA

FABA
FABA
inter legumine maximi habita, multiplici sese utilitate commendat; de qua sic Plin. l. 18. c. 12. Inter legumina maximus honos fabae: quippe ex qua tentatus sit etiam panis ---- Eius multiplex usus onium quadrupedum generi, praecipue homini. Frumento etiam miscetur apud plerasque gentes ---- Quin et prisco ritu fabacia suae religionis Diis in sacro est, praevalens pulmentati cibo et hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere. Ob haec Pyhagoricâ sententiâ damnata: ut alii tradidêre, quoniam mortuorum animae sint in ea. Qua de causa parentando utique assumitur. Varro et ob haec Flaminem ea non vesci tradit, et quoniam in flore eius literae lugubres reperiantur; In eadem peculiaris religio. Namque fabam utique e frugibus referre mos est, auspicii causâ, quae ideo refrina appellatur etc. Nempe, quod leguminis huius in vita communi usum attinet, in cibo fuit ominibus, sed tenuioribus, vide Cic. supra, it. infra ubi de Saecularibus ludis. Unde faba fabrorum Martl. l. 10. Epigr.
48. cuius epigraphe Parat convivium. ubi fercula convivii a se instituti enarrat:
Et quae non egeant ferro structoris Ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes.
Atque hinc Philosophis, frugilitatem et αὐτάρκειαν professis, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 460. ut et supra Conche. Earundem in Senatu Atheniensi usus fuit calculorum vice. primitus enim fabis usi fuêre; eisqueve modo albis et nigris; modo perforatis et integris. Hinc Suid. κυαμεῦσαι, κυάμῳ ψηφοφορῆσαι, ᾧ ἐχρῶντο οἱ Βουλευταὶ. Donec Xenotimo fraudem fecisse deprehenso, folia adhiberi sunt coepta, uti legimus apud Auctorem Etymologici. Etiam Populus, in eadem Rep. qui inconcionem convenerat, ante testulas inventas, fabis usus est, eodem Suidâ teste: qua de re vide plura apud Sam. Petit. Comm. in LL: Attic. l. 3. c. 1. In medicam entis quoqueve faciei ςτιλπνωτικοῖς locum habuisse, Mart. idem docet. l. 6. Epigr. 93. de Thaide,
Psilotro nitet, aut acidâ latet oblitâ cretâ:
Aut tegitur pingui terque quaterque fabâ.
Vide et infra Lomentum. Sacrum quod fabae usum concernit, Carnae Deae, in Caelio monte, fabariâ pulte et larido (quoniam iis rebus vis corporis maxime conservatur) a Pop. Rom. Kalendis Iuniis, quas hinc Fabarias vocabant, sacrificari consuevisse, institutore Bruto, post tarquinios pulsos, discimus ex Macrob. Sat. l. 1. c. 12. In sacro quoqueve porcae praecidaneae far, triticum, hordeum, fabam et semen rapicium adhibebant iidem; et in Vinalibus pollucebant suffimenta ex eadem, na cum milio molito et mulso consperso, Cato. c. 134. In Lemuribus porro, quae Maio per trinoctium fiebant, fabam nigram lotis manibus pedibusqueve nudis, per ora versantes, aere tinniente, post terga reiciebant, Lemures domo se eicere clamantes, et ut abirent innoxii, orantes; expiari sic Manes arbitrati. In Parentalibus eodem leguminis genere vescebantur etc. Quan in rem vide plura apud Alexandrum. ab Alexando l. 2. c. 22. Cael. Rhodig. l. 9. c. 8. Hadr. Turneb. Adversar. l. 13. c. 25. Scalig. ad Festum, Ioh. Dalechamp. Notis ad Plin. Allios. Addo saltem, quae de simili usu hodiequeve in Italia et apud Melitenses refert Car.
Macer in Hierolexico ubi, In Melita, inquit, a defunctorum heredibus ac consanguineis etiam pauperibus, pro anima defuncti, praeter panis quantitatem, distribui solent fabae coctae, quas Beghillam vocant, ex Turcico vocahulo Begala, i. e. faba, quod in multis Italiae locis pro animabus defunctorum erogari vide etc. A fabis tamen, qui divinare ex somniis cuperent, abstinere iussos esse, quod molesta gignant somnia, animamqueve perturbent, refert Plutarch. Symposiac. l. 8. quaest. 10. Etiam Flamini Diali fabam, non edere solum, sed et tangere, fuit nefas, ex causa Plin. dicta. Quod Romani ab Aegyptiis accepisse videntur, apud quos ne aspicere quidem Sacerdotibus fabas licuisse, ait Herod. l. 2. An a Pythagora magis, qui fabam velut parentem colurat, nam colorem eius dicebat veluti humano sanguine infectum, ut tradit Acro Schol. ad Horat. l. 2. Sat. 6. hincqueve par esse scelus comedere fabas et capita parentum, inquit apud Lucian. unde celebre eius effatum,
—— κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεςθαι,
apud Clementem 3. Strom. ubi tamen more Pythagorae operte ac symbolice testiculos intelligi nonnulli volunt, qui κύαμοι appellati, quia sint εἰς τὸ κυεῖν δεινοὶ καὶ αἴτιοι τοὺ κυεῖν, A. Gell. l. 4. c. 11. Ob quam causam, ne nominari quidem fabas, in Eleusiniis sacris, permissum fuisse, testatur Paus. Vide supra in voce Cyamita. alii tamen, inter quos Plutarch. de Educ. lib. Pythagoricum illud sic interpretabantur, ut Magistratus fugerent, qos olim suffragiis per fabas latis creatos esse, innuimus. Vide Anton. Thys. IC. Not. ad Gell. l. cit. et plura de hoc legumine apud Plin. ubi supra, alibiqueve passim. Transiit vox ad arbores, quae nullam fabam ferunt, Fabam scilicet Graecam, seu Loton. item Fabam Aegyptiam, quae loti species est, etnonnullis cum colocasia eadem videtur. Cui nomen forte inditum, quod nucleis seu bulbis, luto macerato contectis, et in flumen deiectis, seri soleret ac propagari, qui κύαμοι, eodem cum fabis nomine, ἀπὸ τοῦ κυεῖν, a gignendo, Graecis in Aegypto videntur appellati, ait Salmas. ad Solin. ubi de arboribus hisce pluribus agit, p. 979. et seqq. Vide quoque infra Fabilla.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Faba — (lat.), Bohne, botanisch als Art unter Vicia; Fabae albae, in der Pharmacie die Samen von Phaseolus vulgaris u. Ph. nanus (s. b.). Faba bengalensis, Galläpfel auf den Blättern von Terminalia Chebula, s.d.; F. Cacao, s. Cacao. Faba de Tonka… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Faba — ist der Name folgender Personen: Guido Faba (* vor 1190; † nach 1248), Lehrer der ars dictaminis und der Rhetorik Siehe auch: Ackerbohne (Vicia faba), auch Saubohne, Schweinsbohne, Favabohne, Dicke Bohne, Große Bohne, Pferdebohne, Viehbohne,… …   Deutsch Wikipedia

  • faba — (del lat. «faba») 1 (ant.; Ar., Gal.) f. *Haba. 2 (Ast.; pl. «fabes») *Judía (semilla). * * * faba. (Del lat. faba). f. Ast. judía (ǁ planta papilionácea). U. m. en pl. || 2. Ast …   Enciclopedia Universal

  • faba — (Del lat. faba). 1. f. Ast. judía (ǁ planta papilionácea). U. m. en pl.) 2. Ast. Fruto y semilla de esta planta. U. m. en pl.) 3. ant. haba (ǁ planta papilionácea). U. en Asturias y Galicia. En Huesca, u. c. rur.) 4. ant. haba (ǁ fruto y semilla… …   Diccionario de la lengua española

  • Faba — (lat.), Bohne; Fabae albae, weiße Bohnen; F. calabarica, Kalabarbohne; F. de Tonca, Tonkabohne; F. Ignatii (F. indica, F. febrifuga), Ignatiusbohne; F. Pichurim, Pichurimbohne …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Faba — (lat.), die Bohne …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Faba — Faba, lat., s. Bohne; F. Ignatii (indica, febrifuga) Ignatiusbohne; F. inversa, Früchte der Anagyris foetida, brechenerregend; F. Pichurim, aus Brasilien, gegen die Ruhr angewandt etc …   Herders Conversations-Lexikon

  • Faba — Vesce Cet article possède un paronyme, voir : Vesse …   Wikipédia en Français

  • FABA BONA MEDIC. - БОБЫ КОНСКИЕ — см. 469. Однолетнее растение. F. bona Medic. Б. конские in Vorles. Churpf. Phys. Ges. 2 (1787) 300. Культ. фл. 4 (1937) 79. Муратова (1946). Руков. по апроб. V (1948) 199. Mansfeld (1959) 190. Бахтеев (1960) 162, ряс. Жуковский (1950) 274; (1964) …   Справочник растений

  • Faba Forest Park — Faba Forest Park …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”